I Samuelis 15:6
Dixitque Saul Cinæo: Abite, recedite, atque descendite ab Amalec, ne forte involvam te cum eo: tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israël, cum ascenderent de Ægypto. Et recessit Cinæus de medio Amalec. + 15.6 Dixit Saul Cinæo. ID. Cinæus ipse est Jethro cognatus Mosi, etc., usque ad multitudinem populi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente.
7Percussitque Saul Amalec ab Hevila donec venias ad Sur, quæ est e regione Ægypti.
Cross References
Genesis 18:25Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.
Exodus 18:9Lætatusque est Jethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus Israëli, eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum.
Numbers 10:29Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli.
Numbers 16:34At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens: Ne forte et nos terra deglutiat.
Judges 1:16Filii autem Cinæi cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum cum filiis Juda, in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo.
Judges 5:24[Benedicta inter mulieres Jahel uxor Haber Cinæi, et benedicatur in tabernaculo suo.