I Samuelis 16:19
Misit ergo Saul nuntios ad Isai, dicens: Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Wherefore Saul sent messengers unto Jesse, and said, Send me David thy son, which is with the sheep.
In Context
Cross References
Exodus 3:1Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian: cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.
1 Samuel 17:15abiit David, et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem.
1 Kings 19:19Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum. Et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat: cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum. + 19.19 Profectus. Cum Redemptor noster descendens de cœlo divino judicio acquisivit populum adhuc terrenis operibus inhiantem, in quo salutem fecit, cum eum ad fidem convertit. Elias enim interpretatur Dominus Deus, Saphat judicans, Elisæus Dei mei salus. Super quem propheta pallium suum misit, cum Dominus populum fide catholica induit. Unde Apostolus: Qui in Christo baptizati estis, Christum induistis Gal. 3.. Relictis bobus cucurrit post Eliam: quia electorum chorus audito, nisi quis renuntiat omnibus, non potest meus esse discipulus Luc. 14., statim cessavit terrenis lucris inhiare, sæcularibus desideriis deservire, et sic aliis verbum vitæ prædicavit, hoc est enim osculari patrem et matrem, quoscunque potest sive de Judæis, sive de gentibus sermone velle corrigere. RAB. Populus quoque Christianus carnalia desideria mactans totum exercitum suum in opus evangelizandi convertit, unde sufficientem pastum adjutoribus suis præbere possit.
Psalms 113:8qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum. + 113.8 Qui convertit petram. ID. Dura corda Judæorum, ad aquam baptismi. Rupem. Gentiles, ut et ipsi emanent irriguos fontes prædicationis. AUG. Id est, se prius durum, cum ignoraretur, etc., usque ad omnibus credentibus inundaret, dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. 1
Amos 7:14Responditque Amos, et dixit ad Amasiam: Non sum propheta, et non sum filius prophetæ: sed armentarius ego sum vellicans sycomoros.