I Samuelis 17:1
Congregantes autem Philisthiim agmina sua in prælium, convenerunt in Socho Judæ: et castrametati sunt inter Socho et Azeca in finibus Dommim. + 17.1 Congregantes. RAB. in lib. Reg. Azeca. Civitas est Chananæorum in tribu Juda ad quam usque persecutus est Josue quinque reges, et hodie villa vocatur Azeca inter Eleutheropolim et Heliam, quæ interpretatur fortitudo et decipula. Dommim. Vicus est in tribu Juda in finibus Eleutheropolis, distans ab ea septem et viginti milliaribus. Dommim interpretatur silentium vel gaudium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 10:10Et conturbavit eos Dominus a facie Israël: contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Bethoron, et percussit usque Azeca et Maceda.
Judges 3:3quinque satrapas Philisthinorum, omnemque Chananæum, et Sidonium, atque Hevæum, qui habitabat in monte Libano, de monte Baal Hermon usque ad introitum Emath.
1 Samuel 13:5Et Philisthiim congregati sunt ad præliandum contra Israël, triginta millia curruum, et sex millia equitum, et reliquum vulgus, sicut arena quæ est in littore maris plurima. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven.
1 Samuel 14:52Erat autem bellum potens adversum Philisthæos omnibus diebus Saul. Nam quemcumque viderat Saul virum fortem, et aptum ad prælium, sociabat eum sibi.
2 Chronicles 11:7Bethsur quoque, et Socho, et Odollam,
Jeremiah 34:7Et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Jerusalem, et contra omnes civitates Juda quæ reliquæ erant, contra Lachis et contra Azecha: hæ enim supererant de civitatibus Juda, urbes munitæ.