I Samuelis 17:13
Abierunt autem tres filii ejus majores post Saul in prælium: et nomina trium filiorum ejus qui perrexerunt ad bellum, Eliab primogenitus, et secundus Abinadab, tertiusque Samma.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 16:8Et vocavit Isai Abinadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui dixit: Nec hunc elegit Dominus.
1 Samuel 17:28Quod cum audisset Eliab frater ejus major, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait: Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui: quia ut videres prælium, descendisti. + 17.28 Novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui, quia. RAB. Putabat in eo tumorem propter Samuelis unctionem, quasi ex ea audaciam sumpsisset, et timebat ne si congrederetur cum Philisthæo interficeretur. Unde subdit, ut videres prælium descendisti, id est, in hoc superbus appares, quod cum non habeas consuetudinem præliandi, actus prælii quasi miles sciscitaris.
2 Samuel 13:32Respondens autem Jonadab filius Semmaa fratris David, dixit: Ne æstimet dominus meus rex quod omnes pueri filii regis occisi sint: Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem ejus.
1 Chronicles 2:13Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa, + 2.13 Isai autem genuit. In libro Regum dicitur habere Isai octo filios, in Paralipomenis non amplius quam septem. Sed dicunt Hebræi Nathan prophetam filium Sama vel Sammaa, vel Simmaa filii Isai, quem in locum filii educavit et nutrivit inter filios numeratum. Inter filios quoque Isai Nathan adductus est ad Samuelem, qui et Jonatham, qui percussit leonem. Et sciendum quod ubi propheta vocatur, Nathan scribitur, non Jonathan