bible.software › I Samuelis › I Samuelis 17 › I Samuelis 17:22
I Samuelis 17:22
Derelinquens ergo David vasa quæ attulerat sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis, et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And David left his carriage in the hand of the keeper of the carriage, and ran into the army, and came and saluted his brethren.
In Context
21Direxerat enim aciem Israël, sed et Philisthiim ex adverso fuerant præparati. + 17.21 Direxerat enim aciem Isræl, sed Philisthiim. Pugna Philisthinorum contra Isræl, pugna dæmonum contra Ecclesiam accipi potest. Goliath vero superbiam diaboli significat: quam David, id est Christus, singulari certamine prostravit et populum Dei eripuit. Qui leonem et ursum necavit, diabolum scilicet et Antichristum, alterum nunc latenter insidiantem, alterum postea manifeste sævientem. Provocavit superbia humilitatem, diabolus Christum. Accepit arma bellica David quæ pro ætate et parva statura portare non potuit, et abjecit. Accepit quinque lapides de flumine et posuit in vase pastorali: his armatus vicit. Sic Christus tempore revelationis Novi Testamenti insinuandæ et commendandæ gratiæ, deposuit corporalia sacramenta legis, quæ non sunt imposita gentibus, quæ in veteri lege legimus et non observamus, sed ad aliquam significationem præmissa et posita intelligimus: hæc deposuit tanquam onera legis, et ipsam legem accepit. Quinque enim lapides, quinque libros Mosi significant. Tulit quinque lapides de flumine, id est de hoc sæculo. Labitur enim mortale sæculum. Erant tanquam in flumine lapides in primo populo. Illic vacabant, et nihil proderant. Transibat supra fluvius. Sed David accepit gratiam, ut lex esset utilis quæ sine gratia impleri non potest. Plenitudo enim legis charitas est Rom. 13.. Quia ergo legem gratia facit impleri, significatur enim gratia lacte, hoc est enim in carne gratuitum; ubi vero mater non quærit accipere, sed dare, gratis dat, et contristatur si desit qui accipiat. Ostendit David legem sine gratia operari non posse; cum illos quinque lapides, quibus significatur lex in quinque libris, conjungere volens gratiæ, posuit in vase pastorali, quo lac solebat mulgeri. His armatus processit contra superbum. Tulit lapidem unum, et dejecit unum, in fronte percussit et cecidit ex eo loco corporis ubi signum Christi non habuit. Quinque accepit, unum misit. Quinque libri electi sunt, sed unitas vincit. Plenitudo ergo legis charitas, ut ait Apostolus. Sufferentes invicem in dilectione, solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis Eph. 4.. Illo dejecto, gladium abstulit, caput illi abscidit. Christus diabolum de suis membris occidit, quando crediderunt magi, quos ille in manu habebat, et de quibus alios trucidabat, convertentes linguas suas contra diabolum, et sic Goliæ gladio suo caput abscinditur.
23Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille spurius ascendens, Goliath nomine, Philisthæus de Geth, de castris Philisthinorum: et loquente eo hæc eadem verba audivit David.
Read all of I Samuelis 17
Cross References
Genesis 37:14Præsto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem:
Judges 18:15Et cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adolescentis Levitæ, qui erat in domo Michæ: salutaveruntque eum verbis pacificis.
1 Samuel 30:21Venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant, nec sequi potuerant David, et residere eos jusserat in torrente Besor: qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum, salutavit eos pacifice. + 30.21 Substiterant. Ducenti lassi viri, qui cum sarcinis sunt relicti, significant infirmos Ecclesiæ, qui cum spiritualibus viris currere nequeunt in via, sed quia fidem habent et opus bonum servant, a Christo præmium beatitudinis cum perfectis præcipiunt.
Matthew 10:12Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui.
This Verse In Other Editions
Study I Samuelis 17:22