I Samuelis 17:25
Et dixit unus quispiam de Israël: Num vidistis virum hunc, qui ascendit? ad exprobrandum enim Israëli ascendit. Virum ergo qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei, et domum patris ejus faciet absque tributo in Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24Omnes autem Israëlitæ, cum vidissent virum, fugerunt a facie ejus, timentes eum valde.
Cross References
Joshua 15:16Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
Ezra 7:24Vobis quoque notum facimus de universis sacerdotibus, et Levitis, et cantoribus, et janitoribus, Nathinæis, et ministris domus Dei hujus, ut vectigal, et tributum, et annonas non habeatis potestatem imponendi super eos. + 7.24 Vobis quoque. Hoc privilegio ostenditur, quod cætera plebs filiorum Isræl ad patriam perveniens tributa regis pendebat, quod discreta provisione rex fecisse cognoscitur ut qui divino servitio supererant occupati, a suo famulatu essent liberi, et qui in terra nihil proprium possidebant, sed ex decimis populi vivebant, nemo ex eis tributum exigeret. His omnibus probatur, non solum dilexisse, sed etiam optime didicisse quæ divinæ servitutis posceret cultus.
Revelation 2:7Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei. + 2.7 Qui habet aurem. Cur audiendum? quia perseveranti Christus est lignum vitæ, quia umbraculum et robur et dans fructum, id est corpus et sanguinem et hic et maxime in futuro.
Revelation 3:5Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vitæ, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis ejus. + 3.5 Non delebo. Delet reprobos, secundum illud: Induravit Dominus cor Pharaonis Exod. 10.. De libro vitæ. Liber vitæ præscientia Dei est, in qua omnia continentur. Confitebor nomen ejus, dicens: Venite, benedicti Patris mei Matth. 25.. Vel hic, Dedistis mihi manducare et bibere.
Revelation 3:21Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. + 3.21 Sedere mecum in throno meo. Judicare in illis in quibus sedeo et judico. Hæc de prælatis, et, per prælatos, de subditis. Sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno ejus. Hoc ita dicit, quia victoria et sessio Christi est causa victoriæ et sessionis Christianorum.