The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 17 › I Samuelis 17:26

I Samuelis 17:26

Et ait David ad viros qui stabant secum, dicens: Quid dabitur viro qui percusserit Philisthæum hunc, et tulerit opprobrium de Israël? quis enim est hic Philisthæus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And David spake to the men that stood by him, saying, What shall be done to the man that killeth this Philistine, and taketh away the reproach from Israel? for who is this uncircumcised Philistine, that he should defy the armies of the living God?

In Context

25Et dixit unus quispiam de Israël: Num vidistis virum hunc, qui ascendit? ad exprobrandum enim Israëli ascendit. Virum ergo qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei, et domum patris ejus faciet absque tributo in Israël.

27Referebat autem ei populus eumdem sermonem, dicens: Hæc dabuntur viro qui percusserit eum.

Read all of I Samuelis 17

Cross References

Joshua 3:10Et rursum: In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananæum et Hethæum, Hevæum et Pherezæum, Gergesæum quoque et Jebusæum, et Amorrhæum. + 3.10 Chananæus, possidens, vel possessio, vel negotiatores, vel motabilis. Hethæus, formidans sive stupens. Hevæus, lapides colligens. Pherezæus, separans, sive disseminans. Gergesæus, colonum applica, vel colonum ejiciens, sive advena appropinquans. Amorrhæus, amarus vel loquens. Jebusæus, calcantes, vel præsepe eorum.

1 Samuel 11:2Et respondit ad eos Naas Ammonites: In hoc feriam vobiscum fœdus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Israël. + 11.2 Et respondit. Bellum Naas, bellum hæreticorum contra Ecclesiam significat. Naas interpretatur serpens, Ammon comprimens vel coangustans, vel populus mœroris. Jabes exsiccata; Galaad acervus testimonii; Naas ergo significat serpentem antiquum, qui est princeps Ammonitarum, id est hæreticorum. Hic est enim populus mœroris, qui non habet gaudium Spiritus sancti, qui disponit fœdus cum populo Ecclesiæ, ut eruat oculos dextros, visum scilicet sanæ orthodoxæ fidei. Sinistrum relinquit oculum, ut scilicet prava tantum sentiat. Sed mens fidelium exsiccata a sorde vitiorum, acervum testimonii, id est, scientias sanctæ Scripturæ congerit, quibus viriliter resistat hosti.

1 Samuel 17:10Et aiebat Philisthæus: Ego exprobravi agminibus Israël hodie: date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen.

1 Samuel 17:36Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus: erit igitur et Philisthæus hic incircumcisus quasi unus ex eis. Nunc vadam, et auferam opprobrium populi: quoniam quis est iste Philisthæus incircumcisus, qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis?

2 Chronicles 32:17Epistolas quoque scripsit plenas blasphemiæ in Dominum Deum Israël, et locutus est adversus eum: Sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populum suum de manu mea, sic et Deus Ezechiæ eruere non poterit populum suum de manu ista.

Psalms 44:13Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur; omnes divites plebis. + 44.13 Tyri. CASS. Per Tyrum, vicinam Judææ, gentes designantur; unde mulier Chananæa Ecclesiæ figura. CASS. Tyri, gentium, a parte totum. In muneribus. AUG. Ut se offerant, etc., usque ad gentes scilicet, quæ sunt in angustia peccatorum. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Samuelis 17:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 17:25I Samuelis 17I Samuelis 17:27 →