I Samuelis 17:29
Et dixit David: Quid feci? numquid non verbum est? + 17.29 Nunquid non verbum? ID. Quasi diceret, est, quia non est voluntas præliandi, sed ut scirem quod nesciebam. Audaciam tamen ex eo sumpserat, quod Spiritum sanctum acceperat; expertus auxilium Dei in leone et urso, et ideo audacter se obtulit ad singulare certamen, non tam victoriæ cupidus, quam ultor blasphemiarum Dei et injuriarum populi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And David said, What have I now done? Is there not a cause?
In Context
Cross References
Proverbs 15:1[Responsio mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem. + 15.1 Responsio mollis frangit iram. Qui verba increpantis humiliter suscipit, jam propinquat veniæ reatus quem gessit. Qui arguenti resultat, contra se iram judicis provocat.
1 Corinthians 2:15Spiritualis autem judicat omnia: et ipse a nemine judicatur. + 2.15 Spiritualis autem homo. Est vel vita vel scientia: spiritualis est vita, qui spiritum Domini habens rectorem, animam regit; scientia vero spiritualis est qui, etsi ex parte et per speculum videt, tamen de eo secundum imagines corporum, vel legis litteram, vel humanam philosophiam non sapit, sed spiritui. Dei subjectus certissime ac fideliter judicat. Omnia. Non quidem universa quæ continet divina scientia, sed quæ ad justitiam et vitam sufficiunt, id est, omnia judicanda.