I Samuelis 17:37
Et ait David: Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philisthæi hujus. Dixit autem Saul ad David: Vade, et Dominus tecum sit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ruth 2:4Et ecce, ipse veniebat de Bethlehem, dixitque messoribus: Dominus vobiscum. Qui responderunt ei: Benedicat tibi Dominus.
1 Samuel 20:13hæc faciat Dominus Jonathæ, et hæc addat. Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, revelabo aurem tuam, et dimittam te, ut vadas in pace, et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo.
1 Samuel 26:25Ait ergo Saul ad David: Benedictus tu, fili mi David: et quidem faciens facies, et potens poteris. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum.
1 Chronicles 22:11Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et ædifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te.
Psalms 11:1In finem, pro octava. Psalmus David. + 11.1 Pro octava. CASS. Pro octava, quia hic petit propheta iniquitatem mundi destrui, ut ad veritatem promissionis futuræ perveniat. AUG. Octava pro die judicii, sicut in sexto psalmo dictum est. 1
Psalms 63:7Scrutati sunt iniquitates; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum, + 63.7 Scrutati. CASS. Quomodo accusarent justum, vel quomodo perderent, ne mundus post eum iret. AUG. Scrutina, id est, acerba et occulta consilia; sed quanto acutius cogitant, tanto plus deficiunt a veritate et æquitate, et in tenebras merguntur: quia cum non vident Deum, putant se non videri a Deo. Accedet homo. CASS. Nam qui scrutatur iniqua, etc., usque ad sed in corde hominis grandescit. AUG. Scrutati, sed frustra, quia sponte accedet homo ad passionem. Ad cor altum. Ibid. Erat ei, quia hoc faciebat secundum altum consilium. Sagittæ parvulorum factæ. CASS. Enumeratam pravitatem irridet Judæorum, qui magis turbati sunt nuntiata resurrectione, justi lætati. 1