I Samuelis 17:42
Cumque inspexisset Philisthæus, et vidisset David, despexit eum. Erat enim adolescens, rufus, et pulcher aspectu.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 17:33Et ait Saul ad David: Non vales resistere Philisthæo isti, nec pugnare adversus eum, quia puer es: hic autem vir bellator est ab adolescentia sua.
2 Kings 18:23Nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum, et dabo vobis duo millia equorum, et videte an habere valeatis ascensores eorum. + 18.23 Dabo vobis. ID. Rabsaces, ut paucitatem obsessorum ostenderet, duo millia equorum pollicetur, quorum ascensores Ezechias non haberet: non de imbecillitate populi venit quasi equitandi ignari, sed quia Deus præcepit ne rex Isræl equos et uxores sibi multiplicaret.
Psalms 123:3forte vivos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos, + 123.3 Forte vivos deglutissent nos. Vivunt qui sciunt idolum nihil esse. Mortui sunt, qui illud putant aliquid esse. Ergo mortui absorbentur, qui putant malum faciendum quod faciunt; vivi autem, qui quidem sciunt malum esse quod faciunt, sed persecutione superati in societatem transeunt impiorum, et Deo hujus vitæ dulcedinem præferunt, sicut quidam qui timore mortis idolis sacrificaverunt. AUG. Attende etiam quod Petrus, id est Ecclesia, absorbet multos, sed non vivos. Cui dicitur: Macta et manduca. Act. 10. Nullum enim manducat, id est, membris inserit, nisi mactatum, id est, renuntiantem diabolo. Mactatur ergo in malo, sed vivificatur in bono, qui manducatur a Petro. E contra accidit illi quem deglutit diabolus. Virgam peccatorum. AUG. Dominantur enim aliquando propter disciplinam bonorum, sed hoc non semper erit, ut hic aperte dicit propheta: et ideo non deficiunt justi, quia sciunt tempus futurum, quo Christus in claritate sua apparens, congregabit ante se omnes gentes, et dividet eas sicut pastor dividit hædos ab ovibus, ovesque ponet a dextris, hædos a sinistris. Sortem. CASS. Id est, justos sorte electos, vel qui sunt sors et hæreditas Dei. 1
Proverbs 16:18Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.