The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 17 › I Samuelis 17:44

I Samuelis 17:44

dixitque ad David: Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus cæli et bestiis terræ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the Philistine said to David, Come to me, and I will give thy flesh unto the fowls of the air, and to the beasts of the field.

In Context

43Et dixit Philisthæus ad David: Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? Et maledixit Philisthæus David in diis suis:

45Dixit autem David ad Philisthæum: Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo: ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israël quibus exprobrasti

Read all of I Samuelis 17

Cross References

1 Kings 20:10Reversique nuntii retulerunt ei. Qui remisit, et ait: Hæc faciant mihi dii, et hæc addant, si suffecerit pulvis Samariæ pugillis omnis populi qui sequitur me. + 20.10 Hæc faciant mihi. Samaria morte civitatum habebat terram interius ipsis muris pene æqualem, quo subsidio ictibus arietis resisteret extra, murorum altitudo longe superficiem terræ transcenderat. Ait ergo rex superbus obsessos terrens, quod tantam haberet multitudinem, ut si quisque militum unum lapidem vel stipitem vel cespitem ad construendum contra urbem aggerem apportasset, agger exsurgeret qui superficiei quæ erat intra muros esse videretur æqualis, ita ut ex æquo pugnantes contra civitatem tela faces mitterent. Ne glorietur accinctus. RAB. Accinctus est qui cingulo circumdatur, discinctus qui cingulum deposuit. Ait ergo rex Isræl, regi Syriæ glorianti quasi jam cepisset Samariam quam obsidere cœperat: Ne glorietur accinctus æque ut discinctus. Ac si dicat: Noli gloriari quasi victor, qui adhuc in acie positus, quem victoria sequatur ignoras: quippe qui vincere credidit, victus est.

Ecclesiastes 9:11[Verti me ad aliud, et vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam; sed tempus casumque in omnibus. + 9.11 Bellum. Victorum vel etiam imitatores belli, secundum illud: Sine me nihil potestis facere. Divitias. Bonorum operum.

Ezekiel 28:2Fili hominis, dic principi Tyri: [Hæc dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non deus: et dedisti cor tuum quasi cor Dei:

Ezekiel 39:17Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus: Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Samuelis 17:44

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 17:43I Samuelis 17I Samuelis 17:45 →