I Samuelis 17:50
Prævaluitque David adversum Philisthæum in funda et lapide, percussumque Philisthæum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu David,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 3:31Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthiim sexcentos viros vomere: et ipse quoque defendit Israël. + 3.31 Post hunc. ADAM., hom. 4. 70. Semgar, id est ibi advena. Omnes enim homines Dei advenæ sunt in hoc mundo; sicut ille, qui dicebat: Advena ego sum, in terra apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei. Hunc ergo Semgar Spiritus sanctus ibi advenam dicit, id est hic: quod enim Spiritui sancto, qui in cœlis est, ibi est, nobis hic est. Post hunc. AUG., quæst. 25. Quæritur quomodo post Aod pugnaverit Semgar pro Isræl et eum salvasse dictus sit. Non enim fuerat captivatus vel jugo servitutis innexus. Sed ita salvavit, non quia hostis nocuerit; sed ne permitteretur nocere: quem credendum est bello cœpisse tentare, et hujus victoria fuisse repulsum. Qui percussit. ADAM., hom. 4. Semgar percussit Allophylos in sexcentis viris, etc., usque ad ut confidenter dicas: Mihi autem absit gloriari, etc.
1 Samuel 13:22Cumque venisset dies prælii, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saule et Jonatha, excepto Saul et Jonatha filio ejus.
1 Samuel 21:9Et dixit sacerdos: Ecce hic gladius Goliath Philisthæi, quem percussisti in Valle terebinthi: est involutus pallio post ephod: si istum vis tollere, tolle: neque enim hic est alius absque eo. Et ait David: Non est huic alter similis: da mihi eum.