I Samuelis 17:51
cucurrit, et stetit super Philisthæum, et tulit gladium ejus, et eduxit eum de vagina sua: et interfecit eum, præciditque caput ejus. Videntes autem Philisthiim quod mortuus esset fortissimus eorum, fugerunt. + 17.51 Et tulit. RAB. ex Greg. Vir quoque catholicus colligit testimonium Scripturæ, etc., usque ad hæreticos suis sententiis vincimus. Caput. David caput Philisthæi tulit in Jerusalem, ut terreret eos, murorum firmitate et altitudine insuperabiles se esse fidentes, ut non discrederent se ab illo vincendos esse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 21:9Et dixit sacerdos: Ecce hic gladius Goliath Philisthæi, quem percussisti in Valle terebinthi: est involutus pallio post ephod: si istum vis tollere, tolle: neque enim hic est alius absque eo. Et ait David: Non est huic alter similis: da mihi eum.
1 Samuel 31:9Et præciderunt caput Saul, et spoliaverunt eum armis: et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templo idolorum, et in populis.
2 Samuel 23:21Ipse quoque interfecit virum ægyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam: itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Ægyptii, et interfecit eum hasta sua. + 23.21 Virum Ægyptium. Imitatorem scilicet Ægyptii Deum blasphemantis, quem Moses jubente Domino interfecit, ille enim blasphemavit Deum, hic prophetam et regem. Dignum. Spectabatur enim ut si Jerusalem egrederetur, interficeretur. Hastam. Legem Dei, quam si meditatus fuisset permanendo in Jerusalem non periret, sed quia præceptum regis contempsit, Banaias in virga, id est in rectitudine justitiæ ad eum descendit, et hastam, quam non recte tenebat, extorsit.
Psalms 7:15Ecce parturiit injustitiam; concepit dolorem, et peperit iniquitatem. + 7.15 Ecce. Quasi, hæc paravit Deus in Scripturis. Ibid. Unde videtur homini esse causa damnationis. Sed ecce quod non ex Deo, sed ex homine est, quia lacum aperuit, etc. Concepit dolorem, Ibid. id est, appetitu temporalium rerum. Peperit, effecit, emisit: et in emissa iniquitate est lacus, id est, præcipitium aliis. Unde subdit: 1
Hebrews 11:34extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum: