The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 17 › I Samuelis 17:54

I Samuelis 17:54

Assumens autem David caput Philisthæi, attulit illud in Jerusalem: arma vero ejus posuit in tabernaculo suo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And David took the head of the Philistine, and brought it to Jerusalem; but he put his armour in his tent.

In Context

53Et revertentes filii Israël postquam persecuti fuerant Philisthæos, invaserunt castra eorum.

55Eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philisthæum, ait ad Abner principem militiæ: De qua stirpe descendit hic adolescens, Abner? Dixitque Abner: Vivit anima tua, rex, si novi. + 17.55 De qua. AUG. Quod Saul et Abner ignorant David apud eos diutius commoratum, fecit barba, quæ adolescenti creverat dum absens fuerat. Vivit. RAB. Huic simile est illud: Benedixit Naboth Deo et regi. Quia non vivat anima tua, rex, si novi, vel videam mortem tuam si novi. Si quoque conjunctio aliquando pro non ponitur, secundum illud: Si introibunt in requiem meam Psal. 92., id est, non introibunt, unde patet sic exponi: Si novi, id est, non novi.

Read all of I Samuelis 17

Cross References

Exodus 16:33Dixitque Moyses ad Aaron: Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras, + 16.33 Et repone coram, etc. AUG. quæst. 61 in Exod. Quæri potest ubi Aaron reponeret ante Dominum, quando nec ullum tabernaculum fuit, nec arca testamenti jam fuerat constituta. An forte de futuro, ideo dixit repone, ut intelligatur tunc ante Dominum posse reponi, quando futura arca erat? An potius ante Dominum dictum est, quod fit ipsa devotione offerendi, in quocunque loco poneretur? Ubi enim non est Deus? Sed quod adjungit: Et reposuit Aaron ante tabernaculum ad reservandum, priorem magis sensum asserit. Hoc enim modo Scriptura dixit per prolepsim, quod post factum est cum esse cœpit tabernaculum testimonii.

1 Samuel 17:57Cumque regressus esset David, percusso Philisthæo, tulit eum Abner, et introduxit coram Saule, caput Philisthæi habentem in manu.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Samuelis 17:54

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 17:53I Samuelis 17I Samuelis 17:55 →