The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 18 › I Samuelis 18:1

I Samuelis 18:1

Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathæ conglutinata est animæ David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam. + 18.1 Et factum est, etc., et dilexit, etc. RAB. in lib. Reg. Jonathas dilexit David: vir videlicet bellicosus juvenem aptum pugnis. Jonathas significat eos qui de Judæis in Christum crediderunt et, percepta gratia Spiritus sancti, pro Christo relictis omnibus ipsum secuti sunt. Unde Petrus: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te Matth. 19.. Sic enim Jonathas dedit David vestimenta sua a tunica usque ad balteum, cum credentes omnia quæ habuerant, in Christi servitium contulerunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass, when he had made an end of speaking unto Saul, that the soul of Jonathan was knit with the soul of David, and Jonathan loved him as his own soul.

In Context

2Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui.

Read all of I Samuelis 18

Cross References

Deuteronomy 13:6Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ, aut filius tuus vel filia, sive uxor quæ est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui,

1 Samuel 14:1Et accidit quadam die ut diceret Jonathas filius Saul ad adolescentem armigerum suum: Veni, et transeamus ad stationem Philisthinorum, quæ est trans locum illum. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit. + 14.1 Jonathas. Columbæ donum. Hi sunt qui dono Spiritus sancti replentur, per quos Dominus hæreticorum conventus dissipat, atque in fugam vertit. Armiger ejus spiritualium discipuli, qui non per plana, sed ardua iter arripiunt: quia sacerdotes hostibus contraire nequeunt, si non per arctam viam gradientes, inter utrumque Testamentum, et inter prospera et adversa, quasi duos scopulos dextra lævaque, incedunt, et ad alta contemplationis toto animi nisu conscendunt. Jonathas non nisi provocatus ad hostes transit: quia catholici adversus hæreticos non contentionem commovent, nisi prius ad certamen provocentur. Jonathas ergo in agro culturæ hostes prosternit: et doctores in meditatione Scripturæ hæreticos vincunt.

1 Samuel 18:3Inierunt autem David et Jonathas fœdus: diligebat enim eum quasi animam suam.

1 Samuel 19:2et indicavit Jonathas David, dicens: Quærit Saul pater meus occidere te: quapropter observa te, quæso, mane: et manebis clam, et absconderis.

1 Samuel 20:17Et addidit Jonathas dejerare David, eo quod diligeret illum: sicut enim animam suam, ita diligebat eum. + 20.17 Et addidit. ID. Ut a perditione inimicorum David ostenderetur immunis, quia diligebat eum secundum legem Dei. Qui etsi morte præventus regnum terrenum cum eo sicut sperabat habere non potuit, absque ulla dubitatione regni cœlestis consortium cum eo quem pro virtutibus diligebat, cum esset et ipse vir, virtutum accepit. Nunquid: quasi dicat, Amas inimicum meum adversans mihi, in quo ostendis adulterino te conceptum concubitu. Nam legitime nati arctius amant patres. RAB. Quid est quod Jonathas volens servare David, etc., usque ad sed quem Moses et prophetæ prædixerant ignorabat.

1 Samuel 23:18Percussit ergo uterque fœdus coram Domino: mansitque David in silva, Jonathas autem reversus est in domum suam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Samuelis 18:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
I Samuelis 18I Samuelis 18:2 →