The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 18 › I Samuelis 18:10

I Samuelis 18:10

Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suæ: David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam, + 18.10 Tenebatque. Sic prædicante Christo Evangelium, Judæi conabantur mortem inferre. Sed dum ille ad salutem gentium secedit, tantum nocuere seipsos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass on the morrow, that the evil spirit from God came upon Saul, and he prophesied in the midst of the house: and David played with his hand, as at other times: and there was a javelin in Saul’s hand.

In Context

9Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps.

11et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete: et declinavit David a facie ejus secundo.

Read all of I Samuelis 18

Cross References

1 Samuel 16:14Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino.

1 Samuel 16:23Igitur quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus. + 16.23 Refocillabatur Saul. Ante enim vexabatur a dæmonio usque ad suffocationem. Refert Bœtius philosophum quemdam tactu citharæ dæmonium ab obsesso corpore pepulisse.

1 Samuel 19:10Nisusque est Saul configere David lancea in pariete, et declinavit David a facie Saul: lancea autem casso vulnere perlata est in parietem, et David fugit, et salvatus est nocte illa.

1 Samuel 26:19Nunc ergo audi, oro, domine mi rex, verba servi tui: si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium: si autem filii hominum, maledicti sunt in conspectu Domini qui ejecerunt me hodie ut non habitem in hæreditate Domini, dicentes: Vade, servi diis alienis.

1 Kings 22:12Omnesque prophetæ similiter prophetabant, dicentes: Ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et tradet Dominus in manus regis.

Jeremiah 28:2Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Contrivi jugum regis Babylonis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Samuelis 18:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 18:9I Samuelis 18I Samuelis 18:11 →