I Samuelis 18:17
Dixitque Saul ad David: Ecce filia mea major Merob: ipsam dabo tibi uxorem: tantummodo esto vir fortis, et præliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens: Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum. + 18.17 Dixitque. ISID. in lib. Reg., tom. 5, cap. 11. Saul callidus simulator studuit alligare David Michol filiæ suæ, etc., usque ad locutionis tranquillitate revocetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Omnis autem Israël et Juda diligebat David: ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos.
Cross References
Numbers 32:20Quibus Moyses ait: Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam:
Numbers 32:29Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem. + 32.29 Si transierint filii Gad et filii Ruben, etc. ORIG., hom. 26. Alia littera, etc., usque ad sed quæ sursum est, et libera, et mater omnium nostrum est.
1 Samuel 14:49Fuerunt autem filii Saul, Jonathas, et Jessui, et Melchisua: et nomina duarum filiarum ejus, nomen primogenitæ Merob, et nomen minoris Michol.
1 Samuel 17:47et noverit universa ecclesia hæc, quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras.
1 Samuel 18:25Dixit autem Saul: Sic loquimini ad David: Non habet rex sponsalia necesse, nisi tantum centum præputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philisthinorum.
2 Samuel 6:16Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul, prospiciens per fenestram, vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino: et despexit eum in corde suo. + 6.16 Cumque intrasset arcam. ID. Cunctis exsultantibus et ad arcis cœlestis introitum hymnos resonantibus, etc., usque ad quia qui verbum Dei aure tenus percipiunt, absque boni operis proli diem perpetuæ mortis exspectant.