I Samuelis 18:27
Et post paucos dies surgens David, abiit cum viris qui sub eo erant. Et percussit ex Philisthiim ducentos viros, et attulit eorum præputia et annumeravit ea regi, ut esset gener ejus. Dedit itaque Saul ei Michol filiam suam uxorem. + 18.27 Percussit, etc., et attulit, etc. RAB. Sic Christus prius in gentibus clarificatus est, quando Synagogam sibi copularet, et prius in gentibus immunditiam resecuit. Cum enim plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Isræl salvus fiet Rom. 11..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28Et vidit Saul, et intellexit quod Dominus esset cum David. Michol autem filia Saul diligebat eum.
Cross References
1 Samuel 18:13Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros: et egrediebatur, et intrabat in conspectu populi.
2 Samuel 3:14Misit autem David nuntios ad Isboseth filium Saul, dicens: Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum præputiis Philisthiim.