I Samuelis 18:3
Inierunt autem David et Jonathas fœdus: diligebat enim eum quasi animam suam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then Jonathan and David made a covenant, because he loved him as his own soul.
In Context
2Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui.
Cross References
1 Samuel 20:8Fac ergo misericordiam in servum tuum, quia fœdus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti: si autem est iniquitas aliqua in me, tu me interfice, et ad patrem tuum ne introducas me.
1 Samuel 22:8quoniam conjurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renuntiet, maxime cum et filius meus fœdus inierit cum filio Isai. Non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi: eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me, insidiantem mihi usque hodie.
2 Samuel 9:1Et dixit David: Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan? + 9.1 Et dixit David, etc. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Ecce David non est oblitus juramenti et fœderis quod cum Jonatha pepigit, etc., usque ad quia in admirationem populi veniunt qui nuper in mundo despecti in Ecclesia apparent gloriosi.
Proverbs 18:24Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.] + 18.24 Vir amabilis. Gentilis conversus magis amatur a Domino, quam Judæus infidelis perdurans, de quo secundum carnem natus est. Potest et de apostolis, de Judæa natis, intelligi; quia magis amarent credentes ex gentibus, quam suæ gentis incredulos.