I Samuelis 18:7
Et præcinebant mulieres, ludentes, atque dicentes: [Percussit Saul mille, et David decem millia.] + 18.7 Percussit Saul, etc. Hoc fuit seminarium odii contra David. Sic Judæi audientes Christum quem crucifixerant, in ecclesiis prædicari, et victoriam qua hostem antiquum vicit et credentes in laude ejus gratulari, graviter tulerunt. Saul mille. Scilicet eos qui fugientes occisi sunt. David decem millia. Scilicet Philisthæum qui, uno dejecto, omnes in fugam misit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 21:11Dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David: Numquid non iste est David rex terræ? nonne huic cantabant per choros, dicentes: [Percussit Saul mille, et David decem millia?]
1 Samuel 29:5Nonne iste est David, cui cantabant in choris, dicentes: [Percussit Saul in millibus suis, et David in decem millibus suis?] + 29.5 Percussit Saul. Invidentes gloriæ David aiunt eum pugnasse tantum in decem millibus quasi minoris potentiæ, Saul autem in millibus quasi innumerabilibus, nec addunt quot percussit invidentes illorum laudi, vel ne suos terrerent. In vetustissimis libris non habetur millibus: sed tanquam mille, et decem millia tantum.
Psalms 24:7Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. + 24.7 Delicta. CASS. Sunt quando linquitur via æquitatis. Juventutis. Non pro ætate, sed pro præcipitationis audacia, quæ est tunc, cum calor animi modestiam excedit. Ignorantias. Facimus ea quæ mala esse non scimus. Vel delicta ignorantiæ in parvulis, qui vel originali peccato tenentur. HIER. Juventutis. Antequam de domo patris iniqui exirem. Memento mei, tu. AUG. Cujus opus est misereri et peccata dimittere. Secundum misericordiam. Id est, ampla est misericordia tua. Misericordia erga miseros, bonitas erga quoslibet. Facit autem Deus bonum et a miseris imploratus, et bonitate ductus: nemo bonus nisi Deus. 1