I Samuelis 18:8
Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste: dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt: quid ei superest, nisi solum regnum?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps.
Cross References
Genesis 37:11Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat.
Numbers 22:34Dixit Balaam: Peccavi, nesciens quod tu stares contra me: et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar.
1 Samuel 15:28Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israël a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te. + 15.28 Scidit. Quamvis postea regnaverit quadraginta annis, sed tunc promeruit ut a stirpe sua scinderetur, et traderetur meliori, id est, David, et a Saul, id est, Judæis aufertur regnum, et traditur Christo. Corrigit regem de inobedientia, quia mandatum Domini non implevit, et prædicit amissionem regni. Merito autem regnum perdit, qui tenere nescit. Ille autem bene regit, qui superiori obedit et inferioribus auctoritatem suam anteponit.
1 Samuel 20:31Omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu, neque regnum tuum. Itaque jam nunc mitte, et adduc eum ad me: quia filius mortis est.
Esther 3:5Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardochæus non flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus est valde,
Proverbs 27:4Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit?