I Samuelis 19:18
David autem fugiens salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nuntiavit ei omnia quæ fecerat sibi Saul: et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Najoth. + 19.18 In Ramatha. Civitas Saulis est in tribu Benjamin in sexto milliario ab Helia ad septentrionalem plagam contra Bethel, alia Ramatha est in tribu Aser. Bene conveniunt hæc nomina rebus gestis ipsis, quia prophetarum dicta et celsitudinem habent scientiæ et venustatem eloquentiæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus: Ecce David in Najoth in Ramatha.
Cross References
1 Samuel 1:19Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino: reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam: et recordatus est ejus Dominus. + 1.19 Et recordatus est ejus Dominus. ID. Quia Anna Dominum devote postulavit, concepit et peperit. Sic Ecclesia per naturalem intellectum orans, mysterium incarnationis corde concepit, ore confessionis genuit. Et adoraverunt. ORIG., ubi supra. Non invenitur orare in hoc cantico, etc., usque ad si autem dimiserit, vincit Amalec inimicus Dei
1 Samuel 15:34Abiit autem Samuel in Ramatha: Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa.
1 Samuel 21:11Dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David: Numquid non iste est David rex terræ? nonne huic cantabant per choros, dicentes: [Percussit Saul mille, et David decem millia?]