I Samuelis 19:20
Misit ergo Saul lictores, ut raperent David: qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuelem stantem super eos, factus est etiam spiritus Domini in illis, et prophetare cœperunt etiam ipsi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus: Ecce David in Najoth in Ramatha.
Cross References
Numbers 11:25Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum, auferens de spiritu qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt. + 11.25 Auferens de spiritu. ID. Non intelligendum est, etc., usque ad et origo ipsius nihil damni ex derivatione accepit. Requievisset. ID. Et requievit super eos spiritus, et prophetaverunt omnes, etc. Non legitur requievisse spiritus, etc., usque ad laudem vitæ eorum et virtutes exposuit. ORIG. Et requievit in eis spiritus, et prophetaverunt, etc. Continuo operatur spiritus, etc., usque ad neque decet Spiritus sancti adesse præsentiam.
1 Samuel 10:6Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium. + 10.6 Et prophetabis cum eis. Judæi tradunt eum prophetasse de futuro sæculo, de Gog et Magog, de præmiis justorum et pœnis malorum.
1 Samuel 19:11Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris: + 19.11 Misit ergo. RAB. Hoc non ad crucem Christi, sed ad passionem pertinet, etc., usque ad quasi peccatorem persequuntur.
Joel 2:28[Et erit post hæc: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ: senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt.
John 7:45Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum? + 7.45 Venerunt ergo. Missi ad capiendum eum redierunt immunes a crimine, pleni admiratione divinæ doctrinæ testes.
1 Corinthians 14:24Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus: