I Samuelis 19:23
Et abiit in Najoth in Ramatha, et factus est etiam super eum spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat usque dum veniret in Najoth in Ramatha.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 24:2et elevans oculos, vidit Israël in tentoriis commorantem per tribus suas: et irruente in se spiritu Dei, + 24.2 Irruente in se. AUG., quæst. 51 in Num. Et factus est spiritus Dei super illum, id est super Balaam, etc., usque ad et multa similia.
1 Samuel 19:20Misit ergo Saul lictores, ut raperent David: qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuelem stantem super eos, factus est etiam spiritus Domini in illis, et prophetare cœperunt etiam ipsi.
Proverbs 21:1[Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. + 21.1 Sicut divisiones. Omnium hominum, non solum regis cor, in manu Domini, quia in manu ejus sunt omnes fines terræ. Sed regem, sanctum quemque vocat, qui vitiorum bella in se vincere, virgulta malitiæ novit exstirpare. Sicut enim Dominus aquarum divisionibus, terrarum fines simul et æris implet, tegit quoque aquis superiora cœlorum, Ita cor regis quocunque voluerit inclinat, quia sicut divisiones gratiarum secundum voluntatem suam, et angelis et hominibus tribuit; ita corda sanctorum quibuscunque voluerit digna donationibus reddit. Et taceat Pelagianus, quia absque gratia Dei nullus est locus saluti.
John 11:51Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente, + 11.51 Hoc a semetipso. AUG. Nota etiam malos per spiritum prophetiæ prædicere futura, etc., usque ad quod non licet nisi summo sacerdoti, ut de Zacharia legitur.