I Samuelis 2:26
Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the child Samuel grew on, and was in favour both with the LORD, and also with men.
In Context
Cross References
Genesis 39:4Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant:
1 Samuel 2:21Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios, et duas filias: et magnificatus est puer Samuel apud Dominum.
Proverbs 3:3Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui: + 3.3 Misericordia et veritas. Ab ore tuo nunquam absit veritas dicenda, nunquam ab opere proximo misericordia impendenda: sic enim fit, ut et te Dei semper prosequatur misericordia, quæ deleat peccata; veritas vero, quæ compleat promissa. Circumda eas gutturi tuo. In gutture organum vocis, etc., usque ad nec voci vita contradicat.
Luke 1:80Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.
Luke 2:52Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines. + 2.52 Proficiebat sapientia. BEDA. Sicut est carnis ætate proficere, etc., usque ad utraque pariter salvaretur.
Romans 14:18qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. + 14.18 Placet Deo, et probatus est hominibus. Secundum quod gaudium est in Spiritu sancto. Probatus autem habetur hominibus secundum justitiam, et pacem etiam, quia disceptatio discordiam parit, ideo dimissis temerariis judiciis, sectemur quæ pacis non discordiæ, et quæ ædificationis, ut cæteri ædificentur, vel jam ædificati conserventur invicem Judæus ad gentilem, et gentilis ad Judæum.