I Samuelis 20:1
Fugit autem David de Najoth, quæ est in Ramatha, veniensque locutus est coram Jonatha: Quid feci? quæ est iniquitas mea, et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quærit animam meam?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 12:3Loquimini de me coram Domino, et coram christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum: si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi: et contemnam illud hodie, restituamque vobis.
1 Samuel 19:18David autem fugiens salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nuntiavit ei omnia quæ fecerat sibi Saul: et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Najoth. + 19.18 In Ramatha. Civitas Saulis est in tribu Benjamin in sexto milliario ab Helia ad septentrionalem plagam contra Bethel, alia Ramatha est in tribu Aser. Bene conveniunt hæc nomina rebus gestis ipsis, quia prophetarum dicta et celsitudinem habent scientiæ et venustatem eloquentiæ.
1 Samuel 20:32Respondens autem Jonathas Sauli patri suo, ait: Quare morietur? quid fecit?
1 Samuel 24:9Surrexit autem et David post eum: et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens: Domine mi rex. Et respexit Saul post se: et inclinans se David pronus in terram adoravit,
1 Samuel 24:12Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuæ in manu mea: quoniam cum præscinderem summitatem chlamydis tuæ, nolui extendere manum meam in te: animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te: tu autem insidiaris animæ meæ ut auferas eam.
1 Samuel 26:18Et ait: Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum? quid feci? aut quod est malum in manu mea?