I Samuelis 20:17
Et addidit Jonathas dejerare David, eo quod diligeret illum: sicut enim animam suam, ita diligebat eum. + 20.17 Et addidit. ID. Ut a perditione inimicorum David ostenderetur immunis, quia diligebat eum secundum legem Dei. Qui etsi morte præventus regnum terrenum cum eo sicut sperabat habere non potuit, absque ulla dubitatione regni cœlestis consortium cum eo quem pro virtutibus diligebat, cum esset et ipse vir, virtutum accepit. Nunquid: quasi dicat, Amas inimicum meum adversans mihi, in quo ostendis adulterino te conceptum concubitu. Nam legitime nati arctius amant patres. RAB. Quid est quod Jonathas volens servare David, etc., usque ad sed quem Moses et prophetæ prædixerant ignorabat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Dixitque ad eum Jonathas: Cras calendæ sunt, et requireris:
Cross References
Deuteronomy 13:6Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ, aut filius tuus vel filia, sive uxor quæ est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui,
1 Samuel 18:3Inierunt autem David et Jonathas fœdus: diligebat enim eum quasi animam suam.
Proverbs 17:17Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. + 17.17 Omni tempore. Qui Deum vere amat, omni tempore ejus custodit amorem; neque in angustia passionis deserit, quem in pacis tranquillitate confessus est.