I Samuelis 20:31
Omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu, neque regnum tuum. Itaque jam nunc mitte, et adduc eum ad me: quia filius mortis est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
32Respondens autem Jonathas Sauli patri suo, ait: Quare morietur? quid fecit?
Cross References
1 Samuel 19:11Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris: + 19.11 Misit ergo. RAB. Hoc non ad crucem Christi, sed ad passionem pertinet, etc., usque ad quasi peccatorem persequuntur.
1 Samuel 26:16Non est bonum hoc, quod fecisti: vivit Dominus, quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum, christum Domini: nunc ergo vide ubi sit hasta regis, et ubi sit scyphus aquæ qui erat ad caput ejus.
Psalms 79:11Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei. + 79.11 Operuit CASS. Altitudo et latitudo vineæ hic exponitur. Superna est vinea, quæ et montes sublimiores, vita et doctrina obumbrat, et magnis crescere facit. Vites, quæ arbores ascendunt, arbusta nominantur, per quæ minores in Ecclesia accipiuntur. Cedri, non superbi, sed qui sunt Dei, martyres sunt, qui in Ecclesia alti sunt, hos etiam Ecclesia in gremio suo protegit. Propagines, filios regenerationis, qui a flumine Jordane manaverunt, quia ibi cœpit regula baptismi. Montes. AUG. Prophetæ, etc., usque ad similiter operiunt cedros Dei, id est, doctores. Cedros Dei. ID. Quia sunt cedri evertendæ, superbi scilicet qui sunt cedri sæculi, sed non Dei. 1