I Samuelis 20:42
Dixit ergo Jonathas ad David: Vade in pace: quæcumque juravimus ambo in nomine Domini, dicentes: Dominus sit inter me et te, et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
43Et surrexit David, et abiit: sed et Jonathas ingressus est civitatem.
Cross References
1 Samuel 1:17Tunc Heli ait ei: Vade in pace: et Deus Israël det tibi petitionem tuam quam rogasti eum. + 1.17 Heli ait, Vade in pace, etc. Et abiit mulier, etc. Vides mulieris fidem? Priusquam acciperet quod postulaverat, perinde confisa est, quasi jam accepisset. In causa erat, quod orasset multo cum fervore, citra ullam hæsitationem. Abiit pacato animo, quasi totum impetrasset. Insuper Deus totam anxietatem jam illi excussit ex animo, largiturus quod petebat. Hanc feminam imitemur, et in omnibus afflictionibus ad Deum confugiamus. Si nobis non fuerint liberi, ab illo postulemus, quos si acceperimus, multa cura educamus, etc.
1 Samuel 20:22Si dixero puero: Ecce sagittæ intra te sunt, tolle eas: tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero: Ecce sagittæ ultra te sunt: vade in pace, quia dimisit te Dominus.
1 Samuel 23:18Percussit ergo uterque fœdus coram Domino: mansitque David in silva, Jonathas autem reversus est in domum suam.
Acts 16:36Nuntiavit autem custos carceris verba hæc Paulo: Quia miserunt magistratus ut dimittamini: nunc igitur exeuntes, ite in pace.