I Samuelis 22:1
Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descenderunt ad eum illuc. + 22.1 Quod cum. RAB. Significavit quod Redemptor noster, peracta passione et redemptione humani generis, de Isrælitica plebe in Judæa primum Ecclesiam collocavit, de qua et carnem sumpsit. Ubi fratres ejus, id est, apostoli et domus patris ejus, id est, qui crediderunt ex Judæis, venerunt ad illum, et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustiis constituti, etc. Quibus scilicet, ait: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos Matth. 11..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 38:1Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram. + 38.1 Eodem tempore, etc. AUG., Q. in Gen. Quæritur quomodo ista fieri potuerunt? Si enim posteaquam Joseph venit in Ægyptum, etc., usque ad incidisse eum in amorem ejus, quam duxit uxorem, nondum vendito Joseph. Judas, etc. Hic, sicut cæteri patriarchæ, Christum significat, qui descendit ab baptismum Joannis. Hiras enim interpretatur videns Deum: Odollamites, testimonium in aqua, quia Joannes videns Christum venientem ad baptismum, ait: Ecce Agnus Dei, etc. Joan. 1 Ad hoc testimonium adhæsit Christo Synagoga, quam significat Sue, filia Chananæi, quia ei danda erat terra humilis professionis, quod interpretatur Chanaan. Hæc ergo Synagoga primo adhæsit Christo, quando Petrus et Andreas, et cæteri Joannis discipuli facti sunt discipuli Christi. Quo ordine hæc completa sunt sequens significat historia, narrans quomodo Judas intravit ad Thamar, quæ idem significat quod Sue.
Joshua 15:35et Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca,
1 Samuel 24:4Et venit ad caulas ovium, quæ se offerebant vianti: eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem: porro David et viri ejus in interiore parte speluncæ latebant. + 24.4 Eratque ibi, etc. RAB. ex Euch. Rex ex improvisis exceptus insidiis, etc., usque ad ait Samuel: Dirupit Dominus regnum Isræl de manu tua. GREG., Moral., tom. 2. Quid per Saul, nisi mali rectores? etc., usque ad unde Moyses cum contra se et Aaron populum conqueri cognovisset, ait: Nos enim quid sumus Exod. 16.? Vivit, etc. Defectiva litteræ Josephus supplet: qui erant cum eo redarguebant eum. Servabat enim inimicum qui volebat delere eum, et sedavit eos, dicens: Vivit Dominus, etc.
1 Chronicles 11:15Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim.
Psalms 57:1In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem. + 57.1 In finem ne disperdas David in tituli, etc. CASS. Monet ne quis Christi regno contradicat. Prima est exprobratio Judæorum, ne similia faciamus. 1
Micah 1:3Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et calcabit super excelsa terræ.