I Samuelis 22:16
Dixitque rex: Morte morieris Achimelech, tu et omnis domus patris tui.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the king said, Thou shalt surely die, Ahimelech, thou, and all thy father’s house.
In Context
Cross References
1 Samuel 14:44Et ait Saul: Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, quia morte morieris, Jonatha. + 14.44 Hæc faciat. Juramentum Hebræorum, quod per contrarium intelligitur, quasi diceret: Malum quod tibi debetur, mihi imputetur, si te non interfecero.
1 Kings 18:4Nam cum interficeret Jezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas, et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis, et pavit eos pane et aqua.
Esther 3:6et pro nihilo duxit in unum Mardochæum mittere manus suas: audierat enim quod esset gentis Judææ; magisque voluit omnem Judæorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem.
Daniel 2:5Et respondens rex ait Chaldæis: Sermo recessit a me: nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.
Daniel 3:19Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago: et præcepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.
Acts 12:19Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, jussit eos duci: descendensque a Judæa in Cæsaream, ibi commoratus est.