I Samuelis 22:6
Et audivit Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum maneret in Gabaa, et esset in nemore quod est in Rama, hastam manu tenens, cunctique servi ejus circumstarent eum,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 4:5Et sedebat sub palma, quæ nomine illius vocabatur, inter Rama et Bethel in monte Ephraim: ascendebantque ad eam filii Israël in omne judicium. + 4.5 Et sedebat sub palma, etc. ADAM. Vide in quibus locis sedet prophetia, inter excelsa, scilicet, et domum Dei. Nihil humile, nihil vile erga prophetiæ sedem reperiri potest. Sicut Salomon dicit: quod in altis, scilicet portis civitatum, assistat, vel in murorum mœnibus habitet, vel in altis turribus libere agat. Inter domum Dei ergo et excelsa dicitur habitare. Non enim docet quæ super terram sunt quærere, sed quæ in cœlis, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Illuc nos hortatur ascendere: illuc discipulos suos molitur movere prophetia.
1 Samuel 18:10Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suæ: David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam, + 18.10 Tenebatque. Sic prædicante Christo Evangelium, Judæi conabantur mortem inferre. Sed dum ille ad salutem gentium secedit, tantum nocuere seipsos.
1 Samuel 20:33Et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum. Et intellexit Jonathas quod definitum esset a patre suo, ut interficeret David.