The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 23 › I Samuelis 23:11

I Samuelis 23:11

si tradent me viri Ceilæ in manus ejus? et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine Deus Israël, indica servo tuo. Et ait Dominus: Descendet. + 23.11 Descendet. RAB. Si hic steteris descendet Saul, et tradent te viri Ceilæ in manus ejus: ergo voluntatem eorum indicavit. Viri autem Ceilæ ingrati beneficiis David, quos de manibus Philisthinorum liberavit, Judæorum infidelitatem significant et inconstantiam qui Redemptori suo ingrati apud sæculi potestates insidiantur. Ceila autem interpretatur ad fundam jacta, vel excellens sibimet. In circuitu impii ambulant Psal. 11.. Et, Stultus ut luna mutatur Eccli. 27..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Will the men of Keilah deliver me up into his hand? will Saul come down, as thy servant hath heard? O LORD God of Israel, I beseech thee, tell thy servant. And the LORD said, He will come down.

In Context

10Et ait David: Domine Deus Israël, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire in Ceilam, ut evertat urbem propter me:

12Dixitque David: Si tradent me viri Ceilæ, et viros qui sunt mecum, in manus Saul? Et dixit Dominus: Tradent.

Read all of I Samuelis 23

Cross References

Jeremiah 11:18[Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi: tunc ostendisti mihi studia eorum. + 11.18 Tu autem. HIER. Judæi et nostri judaizantes ad personam Jeremiæ hoc referunt, etc., usque ad nisi forte dicant populum cogitasse, et non fecisse? ORIG. Tu autem, Domine, etc. Vel notum fac mihi, Domine, et cognoscam Psal. 142.. Juxta Psalmistam, Dominus docet hominem scientiam Ibid. 93.. Unde: Nolite vocari magistri super terram, unus quippe est magister vester qui in cœlis est Matth. 23., qui, scilicet erudit homines, etc., usque ad cum autem venit lignum Jesu Christi, et sermo Salvatoris in eam descendit, dulcoratur.

Matthew 7:7Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. + 7.7 Petite. His gradibus via, veritas, et vita legitime certantibus, præstatur: Christus est via qua ambulatur, veritas qua invenitur, ostium ad quod pulsatur, ut ad ipsum per ipsum ingrediamur. AUG. Operose quidem quod ista tria inter se differant exponendum putavi, sed longe melius, etc., usque ad non enim dixit petentibus, et quærentibus, et pulsantibus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Samuelis 23:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 23:10I Samuelis 23I Samuelis 23:12 →