I Samuelis 23:9
Quod cum David rescisset quia præpararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: Applica ephod.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Et præcepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceilam, et obsideret David et viros ejus.
Cross References
Numbers 27:21Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo. + 27.21 Pro hoc, etc. Moraliter instruimur, ut quisquis accipiat potestatem in populo secundum magisterium divinæ legis quæ in sacerdotis officio maxime commendatur vitam suam et subditorum ordinet atque regat.
1 Samuel 14:18Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Dei. (Erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israël.)
1 Samuel 23:6Porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceilam, ephod secum habens descenderat.
Jeremiah 11:18[Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi: tunc ostendisti mihi studia eorum. + 11.18 Tu autem. HIER. Judæi et nostri judaizantes ad personam Jeremiæ hoc referunt, etc., usque ad nisi forte dicant populum cogitasse, et non fecisse? ORIG. Tu autem, Domine, etc. Vel notum fac mihi, Domine, et cognoscam Psal. 142.. Juxta Psalmistam, Dominus docet hominem scientiam Ibid. 93.. Unde: Nolite vocari magistri super terram, unus quippe est magister vester qui in cœlis est Matth. 23., qui, scilicet erudit homines, etc., usque ad cum autem venit lignum Jesu Christi, et sermo Salvatoris in eam descendit, dulcoratur.
Acts 9:24Notæ autem factæ sunt Saulo insidiæ eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent. + 9.24 Custodiebant. Non Judæi, sed cives cum rege suo Aretha, ut ipse scribit ad Galatas. Judæis enim concordabant Gentiles in persecutione Christianorum.
Acts 23:16Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo.