I Samuelis 24:11
Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca: et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus: dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10dixitque ad Saul: Quare audis verba hominum loquentium: David quærit malum adversum te?
Cross References
1 Samuel 18:27Et post paucos dies surgens David, abiit cum viris qui sub eo erant. Et percussit ex Philisthiim ducentos viros, et attulit eorum præputia et annumeravit ea regi, ut esset gener ejus. Dedit itaque Saul ei Michol filiam suam uxorem. + 18.27 Percussit, etc., et attulit, etc. RAB. Sic Christus prius in gentibus clarificatus est, quando Synagogam sibi copularet, et prius in gentibus immunditiam resecuit. Cum enim plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Isræl salvus fiet Rom. 11..
1 Samuel 23:23Considerate, et videte omnia latibula ejus in quibus absconditur: et revertimini ad me ad rem certam, ut vadam vobiscum. Quod si etiam in terram se abstruserit, perscrutabor eum in cunctis millibus Juda.
1 Samuel 26:20Et nunc non effundatur sanguis meus in terram coram Domino: quia egressus est rex Israël ut quærat pulicem unum, sicut persequitur perdix in montibus.
2 Samuel 1:14Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini?
Job 10:16Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias. + 10.16 Propter superbiam. GREG. Leæna dum catulis escam inhianter quærit, etc., usque ad si autem a sancto desiderio torpemus, exempla bene vigilantium proponit.
Psalms 7:5si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. 1