I Samuelis 24:14
Sicut et in proverbio antiquo dicitur: Ab impiis egredietur impietas: manus ergo mea non sit in te.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te: manus autem mea non sit in te.
15Quem persequeris, rex Israël? quem persequeris? canem mortuum persequeris, et pulicem unum.
Cross References
Judges 8:1Dixeruntque ad eum viri Ephraim: Quid est hoc quod facere voluisti, ut nos non vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian? jurgantes fortiter, et prope vim inferentes.
1 Samuel 26:20Et nunc non effundatur sanguis meus in terram coram Domino: quia egressus est rex Israël ut quærat pulicem unum, sicut persequitur perdix in montibus.
2 Samuel 6:20Reversusque est David ut benediceret domui suæ: et egressa Michol filia Saul in occursum David, ait: Quam gloriosus fuit hodie rex Israël discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris. + 6.20 Egressa Michol filia Saul in occursum David, etc. GREG., lib. XXVII Moral., cap. 27. Intueri libet quanta virtutum munera David perceperat, etc., usque ad tamen in se cervicem cordis valida discretionis calce deprimebat dicens: Eroque humilis in oculis. Gloriosus. David cum arcam in Jerusalem transferret, a Michol subsannatus est. Et Christus cum Testamentum Novum in Ecclesiam suam transferret, Judæis in cruce ludibrium fuit, nudus apparuit dum potentiam illis abscondens, carnis infirmitatem quasi ephod lineum ostendit. Ancillæ servorum personam gestant sanctorum, inter quos per crucis triumphum gloriosior effectus est: quem dum Michol irridet, gloriosior ancillis apparet, quæ in typo Synagogæ sterilis permansit. Et nudatus. Nudatus non omnino, sed regalibus indumentis: et quia se coram Domino humiliare non erubuit, mox promissionem Filii Dei ex sua stirpe nascituri suscipere meruit.
2 Samuel 16:9Dixit autem Abisai filius Sarviæ regi: Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi? vadam, et amputabo caput ejus. + 16.9 Quid mihi? Solus Abisai dixerat: Vadam et amputabo. Et David Abisai et Joab respondit: Quid mihi? Nunquid vultis interficere istum sicut interfecistis Abner? Dimittite. GREG. lib. XXX Moral., cap. 9. Qui verborum contumeliis pressus virtutem patientiæ servare non potest vel sufficit, etc., usque ad quarum interventu, Deo judice, pœna gravior declinatur.
Hosea 10:13Arastis impietatem, iniquitatem messuistis: comedistis frugem mendacii, quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum.