I Samuelis 24:17
Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul: Numquid vox hæc tua est, fili mi David? Et levavit Saul vocem suam, et flevit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18dixitque ad David: Justior tu es quam ego: tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala.
Cross References
Exodus 9:27Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Dominus justus; ego et populus meus, impii.
1 Samuel 26:21Et ait Saul: Peccavi: revertere, fili mi David: nequaquam enim ultra tibi malefaciam, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie: apparet enim quod stulte egerim, et ignoraverim multa nimis.
Matthew 5:44Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos: + 5.44 Diligite. Contra Ecclesiam pugnatur tribus modis: odio, verbis, cruciatu corporis. Ecclesia econtra diligit, benefacit, orat. Hoc est novum mandatum, hoc de filiis iræ facit filios Dei; unde sequitur: Ut sitis fiili. Adoptio filiorum sola charitate acquiritur. Benefacite. Ministrando cibum mentis vel corporis. Quod facit etiam qui dicit eum hujusmodi nec cibum sumere. Omnia enim ea spectant, ut fratres fiant. Singulis singula opponuntur, ut omnes partes malitiæ bonitate vincantur. Videntur contra esse imprecationes prophetarum quæ non dicuntur voto optantium, sed spiritu prævidentium. Orate. AUG. Non ait hoc pro fratribus in quibus sunt aliquando peccata persecutione inimicorum graviora, etc., usque ad cum etsi peccasse fateantur, et fecisse mala vehementer eos pœniteat, tamen hujusmodi affectiones mentis habent ut se non humilient ad petendam veniam. Movere autem potest, quod Joannes in Epistola de dilectione Dei et proximi tantum monere videtur, ut fratres diligamus, cum Dominus dicat et pro inimicis orandum. Sed fratres intelliguntur non solum qui jam credunt, sed qui credituri sunt, pro quibus orandum est, ut fraterno fœdere nobis socientur.
Romans 12:20Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. + 12.20 Sed si esurierit. Nota insolentiam, sed, conjunctionis. Ita enim prosequendum est, quasi non interposita utraque sit conjunctio. Vel etiam ita potest legi, ut neutra superfluat conjunctio, quasi dicat, non solum non defendatis vos, sed si, etc.