I Samuelis 24:20
Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israël:
Cross References
1 Samuel 13:14sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quæsivit Dominus sibi virum juxta cor suum: et præcepit ei Dominus ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quæ præcepit Dominus. + 13.14 Sed nequaquam. Reprobatio Saulis, ablatio regni Judæorum. David ei superstes, Christus populo Judæorum successurus. Quæsivit sibi. Non quasi ubi sit nesciens, sed per hominem more hominum loquitur, quia et sic loquendo nos quærit. Non solum enim Deo Patri, sed ipsi quoque Unigenito, qui venit quærere quod perierat, sic jam non eramus ut in ipso essemus electi ante mundi constitutionem. Quæret ergo sibi, dixit: suum habebit, unde in Latina lingua hoc verbum accipit præpositionem, et acquirit dicitur; quod satis apertum est. Sine præpositione etiam quærere intelligitur acquirere, ex quo lucra vocantur quæstus. Virum juxta cor. David significat, vel ipsum mediatorem Novi Testamenti, qui figurabatur in chrismate in quo unctus est David, et progenies ejus. RAB. Diabolus quoque per paganos, etc., usque ad sed futuram inquirimus.
1 Samuel 23:17Ne timeas: neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israël, et ego ero tibi secundus: sed et Saul pater meus scit hoc.
2 Samuel 3:17Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israël, dicens: Tam heri quam nudiustertius quærebatis David ut regnaret super vos. + 3.17 Sermonem. ID. Abner hortatur universum Isræl, etc., usque ad et fidem Christi ubique persecuti sunt.
Psalms 7:5si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. 1
Matthew 2:3Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo. + 2.3 Audiens autem Herodes, etc. Rex dicitur, ut collatione ejus qui quæritur, hic intelligatur extraneus, quia jam defecerat proprius. Audiens autem Herodes. Alium regem Judæorum quam se quæri, volebat enim cum esset alienigena legitimus rex videri: et ideo codices quibus genealogia texitur cremavit. Turbatus est, etc. Vel quia exitum regni sui timet, vel propter iram Romanorum si hoc pateretur, qui decreverant ne quis rex vel dominus sine eorum consilio diceretur. Nato rege cœli, rex terræ turbatus est, quia nimirum terrena altitudo confunditur cum cœlestis celsitudo prædicatur. Cum illo. Propter favorem: quia sæpe populus plus eis injuste favet, quos crudeles sustinent. Unde Salomon: Rex injustus omnes ministros impios habet Prov. 29..
Matthew 2:16Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. + 2.16 Tunc Herodes videns. Verisimile est, quod cum Herodi nihil renuntiatum esset a Magis, credidit illos fallaci stella deceptos esse, et ideo ad se non esse reversos: unde et tandiu quievit a pueri inquisitione. Deinde vulgatis his quæ in templo facta dictave fuerant, se a Magis sensit illusum, et in mortem Christi properans pueros occidit. Verisimile est per annum et quatuor dies a nativitate Christi Herodem in pueros desævisse: quod forsitan ideo distulit, quia Romam profectus est, vel ibi accusatus, vel ut Romanos consuleret super his quæ de Christo dicebantur. Ideo forsitan tandiu ab inquisitione pueri se continuit, ut sollicitius eum deprehenderet, neque elabi aliquo modo posset. Occidit omnes pueros. Quam cito Christus apparuit mundo, incepit in eum pesecutio: quæ figuravit persecutionem sanctorum: et dum infans quæritur, infantes occiduntur; in quibus forma martyrii nascitur, ubi infantia Ecclesiæ dedicatur. Figurat mors parvulorum passionem omnium martyrum, qui parvuli, humiles et innocentes occisi sunt: qui non in Judæa tantum, sed ubique passi sunt ab impiis, quos significat Herodes. Quod bimi: quia doctrina et operatione perfecti. Illis occisis Christus evasit: quia corpora possunt perimi, divinitas non contingi. Et in omnibus finibus ejus. Non est contentus vastatione Bethlehem, sed adjacentia loca vastavit; nec ullam misericordiam ætatis habuit a filio unius noctis usque ad filium duorum annorum, quin omnes occideret. A bimatu. Ideo a bimatu, ut sicut præoccupaverat Herodes fines civitatis, ita et præoccuparet alium annum. Ideo etiam a bimatu: quia timebat, ne puer cui famulabantur sidera, paulo supra ætatem vel infra speciem sibi conformaret.