I Samuelis 24:4
Et venit ad caulas ovium, quæ se offerebant vianti: eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem: porro David et viri ejus in interiore parte speluncæ latebant. + 24.4 Eratque ibi, etc. RAB. ex Euch. Rex ex improvisis exceptus insidiis, etc., usque ad ait Samuel: Dirupit Dominus regnum Isræl de manu tua. GREG., Moral., tom. 2. Quid per Saul, nisi mali rectores? etc., usque ad unde Moyses cum contra se et Aaron populum conqueri cognovisset, ait: Nos enim quid sumus Exod. 16.? Vivit, etc. Defectiva litteræ Josephus supplet: qui erant cum eo redarguebant eum. Servabat enim inimicum qui volebat delere eum, et sedavit eos, dicens: Vivit Dominus, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 22:1Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descenderunt ad eum illuc. + 22.1 Quod cum. RAB. Significavit quod Redemptor noster, peracta passione et redemptione humani generis, de Isrælitica plebe in Judæa primum Ecclesiam collocavit, de qua et carnem sumpsit. Ubi fratres ejus, id est, apostoli et domus patris ejus, id est, qui crediderunt ex Judæis, venerunt ad illum, et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustiis constituti, etc. Quibus scilicet, ait: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos Matth. 11..
1 Samuel 23:17Ne timeas: neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israël, et ego ero tibi secundus: sed et Saul pater meus scit hoc.
1 Samuel 24:18dixitque ad David: Justior tu es quam ego: tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala.
1 Samuel 26:8Dixitque Abisai ad David: Conclusit Deus inimicum tuum hodie in manus tuas: nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit.
2 Samuel 4:8et attulerunt caput Isboseth ad David in Hebron: dixeruntque ad regem: Ecce caput Isboseth filii Saul inimici tui, qui quærebat animam tuam: et dedit Dominus domino meo regi ultionem hodie de Saul, et de semine ejus.
Psalms 57:1In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem. + 57.1 In finem ne disperdas David in tituli, etc. CASS. Monet ne quis Christi regno contradicat. Prima est exprobratio Judæorum, ne similia faciamus. 1