The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 24 › I Samuelis 24:5

I Samuelis 24:5

Et dixerunt servi David ad eum: Ecce dies de qua locutus est Dominus ad te: Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et præcidit oram chlamydis Saul silenter.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass afterward, that David’s heart smote him, because he had cut off Saul’s skirt.

In Context

4Et venit ad caulas ovium, quæ se offerebant vianti: eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem: porro David et viri ejus in interiore parte speluncæ latebant. + 24.4 Eratque ibi, etc. RAB. ex Euch. Rex ex improvisis exceptus insidiis, etc., usque ad ait Samuel: Dirupit Dominus regnum Isræl de manu tua. GREG., Moral., tom. 2. Quid per Saul, nisi mali rectores? etc., usque ad unde Moyses cum contra se et Aaron populum conqueri cognovisset, ait: Nos enim quid sumus Exod. 16.? Vivit, etc. Defectiva litteræ Josephus supplet: qui erant cum eo redarguebant eum. Servabat enim inimicum qui volebat delere eum, et sedavit eos, dicens: Vivit Dominus, etc.

6Post hæc percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul.

Read all of I Samuelis 24

Cross References

1 Samuel 26:8Dixitque Abisai ad David: Conclusit Deus inimicum tuum hodie in manus tuas: nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit.

2 Samuel 24:10Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus: et dixit David ad Dominum: Peccavi valde in hoc facto: sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis. + 24.10 Percussit autem, etc. AMBR., lib. de Pœn., cap. 9. Contulit se ad majorem pœnam ut posset provocare clementiam. Lenitur enim rigor justitiæ, etc., usque ad et erga populum quassatio cœlitus effusa quiesceret.

Psalms 59:11Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumæam? + 59.11 Civitatem munitam. CASS. Futuram Jerusalem. In Idumæam, id est, usque ad terrenos, ut impleto numero simul ad beatitudinem veniret. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Samuelis 24:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 24:4I Samuelis 24I Samuelis 24:6 →