I Samuelis 24:7
Dixitque ad viros suos: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum: quia christus Domini est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Post hæc percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul.
Cross References
1 Samuel 12:3Loquimini de me coram Domino, et coram christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum: si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi: et contemnam illud hodie, restituamque vobis.
1 Samuel 26:23Dominus autem retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem: tradidit enim te Dominus hodie in manum meam, et nolui extendere manum meam in christum Domini.
Psalms 7:4Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, + 7.4 Domine, si feci istud. Ibid. Ad litteram de David, et Absalon. Si feci istud, id est, si hoc malum mihi per præteritam culpam contigit. Vel si modo est iniquitas in manibus, id est, operibus meis. Vel, si reddidi retribuentibus mihi mala, etc., quod dicitur æquitas apud homines, merito etsi non videatur hominibus deeidam ab inimicis meis inanis, a fructu mansuetudinis. AUG. Si feci istud, vel, universale peccatum, quod sine nomine dixit, quod est superbia, quæ est radix omnium malorum. Vel, quod sequitur, si est iniquitas, quod de omni peccato accipitur. Si reddidi. Ibid. Id est, si te non sum imitatus in justo silentio, id est, patientia, quæ pro me operatus es. Decidam merito ab inimicis. Ibid. Non jurejurando hoc sibi imprecatur, sed dicit quod contingit se vindicantibus: prophetat ergo, non jurat per exsecrationem; quod est gravissimum jurisjurandi genus. Inanis factus vana et superba lætitia, quod quasi vinci non potuit: Salomon, Melior est qui vincit iram, quam qui cepit civitatem Prov. 16.. 1
Romans 12:17nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.