I Samuelis 25:11
Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum quæ occidi tonsoribus meis, et dabo viris quos nescio unde sint?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 8:17ne diceres in corde tuo: Fortitudo mea, et robur manus meæ, hæc mihi omnia præstiterunt:
Judges 8:8Et inde conscendens, venit in Phanuel: locutusque est ad viros loci illius similia. Cui et illi responderunt, sicut responderant viri Soccoth.
1 Samuel 25:3Nomen autem viri illius erat Nabal. Et nomen uxoris ejus Abigail: eratque mulier illa prudentissima, et speciosa: porro vir ejus durus, et pessimus, et malitiosus: erat autem de genere Caleb. + 25.3 Nabal, etc. RAB., ibid. Vir durus et pessimus, etc., usque ad unde: Gaudium erit in cœlo super uno peccatore pœnitentiam agente Luc. 15..
Job 31:17si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea + 31.17 Si comedi buccellam meam solus. Non solum exterius dedi, etc., usque ad Nec istam pietatem sibi, sed gratiæ Dei attribuit, dicens.
Ecclesiastes 11:1[Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum. + 11.1 Mitte panem. Aptos fructificationi.
2 Corinthians 6:9quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati: