I Samuelis 25:22
Hæc faciat Deus inimicis David, et hæc addat, si reliquero de omnibus quæ ad ipsum pertinent usque mane mingentem ad parietem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ruth 1:17Quæ te terra morientem susceperit, in ea moriar: ibique locum accipiam sepulturæ. Hæc mihi faciat Dominus, et hæc addat, si non sola mors me et te separaverit.
1 Samuel 14:44Et ait Saul: Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, quia morte morieris, Jonatha. + 14.44 Hæc faciat. Juramentum Hebræorum, quod per contrarium intelligitur, quasi diceret: Malum quod tibi debetur, mihi imputetur, si te non interfecero.
1 Samuel 20:16Pepigit ergo Jonathas fœdus cum domo David: et requisivit Dominus de manu inimicorum David. + 20.16 Et requisivit. ID. Prolepsis est, id est, anticipatio, etc., usque ad sed Domino pro illo vindicante.
1 Kings 16:11Cumque regnasset, et sedisset super solium ejus, percussit omnem domum Baasa, et non dereliquit ex ea mingentem ad parietem: et propinquos et amicos ejus.
2 Kings 9:8Perdamque omnem domum Achab: et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et novissimum in Israël.