I Samuelis 25:29
Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et quærens animam tuam, erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum: porro inimicorum tuorum anima rotabitur, quasi in impetu et circulo fundæ. + 25.29 Erit anima, etc. RAB., ex Euch. Pulcherrima comparatione, etc., usque ad vel de rebus humanis ablati sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 15:1His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. + 15.1 His itaque transactis, etc., Noli timere. Triumphata multitudine vitiorum, confortatur spes cujusque fidelis a Domino ne titubet, sed mercedem exspectet.
1 Samuel 2:9Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent: quia non in fortitudine sua roborabitur vir.
Jeremiah 10:18quia hæc dicit Dominus: Ecce ego longe projiciam habitatores terræ in hac vice, et tribulabo eos ita ut inveniantur.
Matthew 10:29Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. + 10.29 Super. Loquitur juxta morem Palestinæ, etc., usque ad in toto mundo dicite. Nonne duo passeres? Lucas: Nonne quinque passeres veneunt dipondio Luc. 12.? Nec multum distat, ut duo asse et quinque dipondio. Dipondio enim est ex duobus assibus. Quod autem in numeris est unus, hoc in pondere as: et quod duo, hoc dipondius. Et unus ex illis. Quomodo ergo Apostolus: Nunquid de bobus cura est Deo Luc. 9.? Sed aliud est cura, aliud scientia.
John 14:19Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis. + 14.19 Adhuc modicum et mundus. Sed mundus qui modo videt oculis carnis, post modicum non videbit, quia resuscitatus se eis non ostendit, sed totum tempus modicum est, quo finito auferetur impius ne videat gloriam Dei, quam justi videbunt. Quia ego vivo, et vos vivetis. Præsenti utitur quia mox futura est ejus resurrectio. Ad illos utitur futuro quorum in fine futura resurrectio.