The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 25 › I Samuelis 25:37

I Samuelis 25:37

Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal, indicavit ei uxor sua verba hæc: et emortuum est cor ejus intrinsecus, et factus est quasi lapis. + 25.37 Cum digessisset. GREG. Iracundos melius corrigimus, si in ipsa iræ commotione declinamus; perturbati enim, quid audiant, ignorant. Sed cum a se redeunt, tanto libentius exhortationis verba recipiunt, quanto se tranquillius tolerari erubescunt. Menti autem furore ebriæ omne rectum quod dicitur, perversum videtur: unde et Nabal ebrio culpam suam Abigail laudabiliter tacuit, quam digesto vino laudabiliter dixit. Malum enim quod fecerat nocere potuit, quia ebrius non audivit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But it came to pass in the morning, when the wine was gone out of Nabal, and his wife had told him these things, that his heart died within him, and he became as a stone.

In Context

36Venit autem Abigail ad Nabal: et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis, et cor Nabal jucundum: erat enim ebrius nimis: et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque mane.

38Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est.

Read all of I Samuelis 25

Cross References

Deuteronomy 28:28Percutiat te Dominus amentia et cæcitate ac furore mentis,

1 Samuel 25:34Alioquin vivit Dominus Deus Israël, qui prohibuit me ne malum facerem tibi: nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem.

Proverbs 23:29[Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? + 23.29 Cui væ, cujus. Quærit disputando, etc., usque ad de quo Judæis: Vos ex patre diabolo estis Joan. 8.. Cui rixæ? cui foveæ? Rixæ, quia concordiam non servat, etc., usque ad et sæpissime in foveam incidit, de qua: Fovea enim profunda est meretrix, etc. Cui sine causa vulnera? quia multi nimis potati vulnera per tumorem acceperunt, quæ nulla ferri causa pertulerunt. Cui suffossio oculorum? quia immoderatus haustus vini, et exterioris et interioris visus ingerit cæcitatem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Samuelis 25:37

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 25:36I Samuelis 25I Samuelis 25:38 →