I Samuelis 25:4
Cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And David heard in the wilderness that Nabal did shear his sheep.
In Context
Cross References
Genesis 38:13Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves. + 38.13 Ad tondendas oves. STRAB. Allegorice. Venit Dominus ad oves tondendas, id est peccatis exonerandas, de quibus dicitur: Dentes tui sicut greges tonsarum. Thamar habitum mutat: nam et commutans interpretatur; mutat habitum et nomen, ut sit de Synagoga Ecclesia. Sed nomen amaritudinis manet: non in qua fel Domino ministravit, sed in qua Petrus amare flevit. Nam et Judas Confessio dicitur, Confessioni ergo amaritudo misceatur, ut vera pœnitentia præsignetur. Hæc pœnitentia fecundatur, in omnibus gentibus Ecclesia constituta. Oportebat enim pati Christum, et resurgere, et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes. Habitus quoque meretricis confessio peccatorum est: Thamar quippe Ecclesiam de gentibus vocatam significat; sedens cum hoc habitu ad portam Enaiim, quod interpretatur fons: quia currebat velut cervus ad fontes aquarum, pervenire ad semen Abrahæ. Illo non cognoscente fecundatur, secundum illud Psalmi 17. Populus, quem non cognovi, servivit mihi. Accepit in occulto annulum, monile, et virgam, quia vocatione signatur, justificatione decoratur, glorificatione exaltatur. Quos autem prædestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit Rom. 8; sed in occulto, ubi conceptio sanctæ ubertatis fit.