I Samuelis 25:6
Et dicetis: Sit fratribus meis et tibi pax, et domui tuæ pax, et omnibus, quæcumque habes, sit pax.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 18:28Clamans autem Achimaas, dixit ad regem: Salve rex. Et adorans regem coram eo pronus in terram, ait: Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem.
Matthew 10:12Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui.
John 14:27Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. + 14.27 Pacem relinquo vobis. Iturus ad Patrem. Pacem, etc. Et repetens de eodem. Pacem meam do. Et hoc est quod Propheta dicit: Pacem super pacem Isa. 27.. Pax est in hoc sæculo, in qua manentes hostem vincimus, invicem diligimus, et de occultis invicem non judicamus. Pax erit in futuro cum sine hoste regnabimus, ubi alter ab altero non poterit dissentire, ubi omnia aperta et laus unicuique I Cor. 4.. In illo autem et ab illo est utraque pax. Ipse enim est pax nostra Ephes. 2., et eum credimus, quia est, et eum videbimus sicuti est. Unde quod dicit meam, a posteriori, etiam ad prius subaudiendum est. Vel pax in hoc sæculo est nostra, quæ est aliqua et non plena, et ab illo in futuro sua est pax ubi nihil repugnat qualiter ipse habet. Non turbetur. Quia in pace vos relinquo, non turbetur cor vestrum de eo quod dixi, Vado, quasi pastoris absentia lupus invadit, quia sicuti homo vado, ut Deus præsens sum.
2 Thessalonians 3:16Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.