I Samuelis 26:11
propitius sit mihi Dominus ne extendam manum meam in christum Domini. Nunc igitur tolle hastam quæ est ad caput ejus, et scyphum aquæ, et abeamus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 12:3Loquimini de me coram Domino, et coram christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum: si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi: et contemnam illud hodie, restituamque vobis.
1 Samuel 24:12Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuæ in manu mea: quoniam cum præscinderem summitatem chlamydis tuæ, nolui extendere manum meam in te: animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te: tu autem insidiaris animæ meæ ut auferas eam.
2 Samuel 1:16Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini.
Psalms 17:4Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. + 17.4 Laudans invocabo. CASS. Post omnia non elatus se jactat, sed omnia Deo tribuit: et ideo salvus; nam qui aliter facit, sibi relictus perit, etsi vicisse videbatur. 1