I Samuelis 26:18
Et ait: Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum? quid feci? aut quod est malum in manu mea?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 20:1Fugit autem David de Najoth, quæ est in Ramatha, veniensque locutus est coram Jonatha: Quid feci? quæ est iniquitas mea, et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quærit animam meam?
1 Samuel 24:11Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca: et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus: dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est.
Psalms 35:7Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine, + 35.7 Judicia tua. AUG. Quod horum misereris, hos excæcas; nulli sunt penitus scrutabilia: tamen utrosque salvas, hos corporaliter tantum, illos et spiritualiter, in quo magna misericordia. 1
John 8:46Quis ex vobis arguet me de peccato? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? + 8.46 Quis ex vobis, etc. Non dedignatur ex ratione ostendere se non esse peccatorem, etc.
John 18:23Respondit ei Jesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me cædis? + 18.23 Si male locutus. Male loquitur qui contra veritatem loquitur. Si male locutus sum, da testimonium quo probes mendacem.