I Samuelis 26:5
Et surrexit David clam, et venit ad locum ubi erat Saul: cumque vidisset locum in quo dormiebat Saul, et Abner filius Ner, princeps militiæ ejus, et Saulem dormientem in tentorio, et reliquum vulgus per circuitum ejus,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4misit exploratores, et didicit quod illuc venisset certissime.
Cross References
1 Samuel 9:1Et erat vir de Benjamin nomine Cis, filius Abiel, filii Seror, filii Bechorath, filii Aphia, filii viri Jemini, fortis robore.
1 Samuel 17:20Surrexit itaque David mane, et commendavit gregem custodi: et onustus abiit, sicut præceperat ei Isai. Et venit ad locum Magala, et ad exercitum, qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine.
2 Samuel 2:8Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra, + 2.8 Isboseth. ID. Qui interpretatur filius confusionis, Abner auxiliante qui interpretatur patris lucerna regnavit super universum Isræl, et sola domus Juda sequebatur David, quia solis credentibus et vere confitentibus sequentibus Christum, in cæteris error confusionis regnavit, diabolo instigante qui transfigurat se in angelum lucis II Cor. 11.. Circumduxit. In Heb. dicitur: Traduxit eum in Mahanaiim quod interpretatur castra, traduxit scilicet ultra Jordanem, et in castris regem constituit.
2 Samuel 3:27Cumque rediisset Abner in Hebron, seorsum adduxit eum Joab ad medium portæ ut loqueretur ei, in dolo: et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asaël fratris ejus.
1 Chronicles 9:39Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal. + 9.39 Abinadab. Hic ut in Regum cum patre occisus narratur, Abinadab vocatur et interpretatur Abinadab pater meus votum, Abinadab populus meus votum. Esbaal. Ignis maritus, hic est Isboseth, id est vir confusionis.